- TORCULAR
- TORCULARmachina est uvis premendis apta, in qua trabes, quibus uva calcata premitur, prela appellantur: a torqueo Becmannus in Origin. L. L. Graece Λληνὸς, unde Bacchus Ληναῖς, Lenaeus. Virg. Georg.l. 2. v. 7.Huc pater ô Lenaee veni, nudataque mustôTinge novô mecum direptis crura coihurnis.Et quidem de Torcularibus Rom. Plin. l. 18. c. 31. Pressura una (sic vocat quantum uvatum in superposita cavea pedibus pressarum lacus vinarius accipit) culeos XX. implere debet — Ad totidem culeos et lacus XX. iugeribus unum sufficit torculum. Premunt aliqui singulis, utilius binis, lic et magna sit vastitas singulis. Longitudo in his refert, non crassitudo. Spatiosa melius premunt: antiqui funibus vittisque loreis ea detrahebant et vectibus. Intra centum annos mventa Graecanica, mali rugis per cochleas pullantibus, palis offixa arbori stella, a palis arcas lapidum attollente secum arbore: quod maxime probatur. Intra viginti duos hos annos inventum, parvis praelis et minori torculari, aedificiô breviore et malô in medio erectô, tympana imposita vinaceis, superne toto pondere urgere, et super praela construere congeriem, Vide quoque Vitruvium, l. 6. c. 9. Catonem, c. 12. 13. 18. Columell. l. 1. c. 6. Varronem l. 1. c. 54. qui et in Gerontodidascalo, apud Nonium, Poenici torcularis meminit,Vineis ubi ampla cella, torculare Poenicum.Dalechamphium, Not. ad Plin. Alios. De Graecis, res notissima, apud quos non solum Baccho Ληναίω, h. e. torculari, sacra facta, vide suô locô; it. voce Posideon: sed etiam ἐπιλην´ιον, cantio sollennis erat, quam inter premendum uvas huic Idolo decantabant, uti videre est apud Athenaeum, et Pollucem, l. 4. Apud Hebraeos, Torcularium usus indigitatur, in illustri illo de Christo vaticinio Esaiae c. 63. v. 2. et 3. Quare rubicundus es vestibus tuis, et vestimentae tua, ut calcantis in torcularis lacu? Torcular calcavi solus, et quae seqq. Sic Apocal. c. 14. v. 19. Καὶ ἐτρύγηϚε την` ἄμπελον τῆς γῆς καὶ ἔβαλεν εἰς την ληνὸν τȏυ ςθυμοῦ τȏυ ςθεοῦ την` μεγάλην. Vide quoque v. seq. uti de Psalmis Gap desc: Hebrew h. e. pro torcularibus, aliquid supra ubi de Tabernaculorum festo. Atque hactenus de Torculo Vinario: Praeter id, Olearium fuit, de quo itidem late Columella et Palladius, Vitruvius item, l. 10. c. 1. Et quidem Custos torculare servabat, qui tamen non semper in numero servorum fuit, uti videre est apud Laur. Pignorium, Comment. de Servis, ubi de Fructuaria Villa Veter. pluribus disserit. Vide quoque infra voce Trapetum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.